Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus.
Post jucundam juventutem, post molestam senectutem,
nos habebit humus.
Of kies een abonnement:
Of kies een abonnement:
1.
2.
Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
Vadite ad superos, transite in inferos,
hos si vis videre!
Vadite ad superos, transite in inferos,
hos si vis videre!
3.
Vita nostra brevis est; brevi finietur.
Venit mors velociter, rapit nos atrociter;
nemini parcetur.
Venit mors velociter, rapit nos atrociter;
nemini parcetur.
4.
Vivat academia! Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet! Vivant membra quaelibet!
Semper sint in flore!
Vivat membrum quodlibet! Vivant membra quaelibet!
Semper sint in flore!
5.
Vivant omnes virgines, faciles, formosae!
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
bonae laboriosae!
Vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
bonae laboriosae!
6.
Vivat et respublica et qui illam regit!
Vivat nostra civitas, maecenatum caritas,
quae nos hic protegit!
Vivat nostra civitas, maecenatum caritas,
quae nos hic protegit!
7.
Pereat tristitia! Pereant osores!
Pereat diabolus! Quivis antiburschius*,
atque irrisores!
Pereat diabolus! Quivis antiburschius*,
atque irrisores!